Leviticus 13

ISID. Semel loquitur Deus, et duo audiuntur: Spiritum audit Moyses, ut sublimior; litteram, Aaron, ut inferior, qui litteram nuntiat populo. Unde Exod. 4.. ID. Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturae servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata. Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quae nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio. ISID. Lepra falsa doctrina; leprosi haeretici, qui unitatem verae fidei non habentes, varios doctrinae profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant. In corpore lepram gerit, qui Ecclesiae detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt poenitentiam. etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animae motus absconditos. Cogitationes, quibus anima ornatur, mensque contegitur, a qua generantur, sicut caput capillos generat, quibus ornatur et tegitur. Unde Matth. 10.. Inde Nazaraei caput non tondent Num. 6., quia superfluas cogitationes non habent, sanctas autem deponere sanctum, damnum est. etc. Humilior seipso: unde recte veniam non meretur. Vinci enim ab alio majori, portabile est; bonum autem a Deo praeceptum non operari dividit enim Dominus prout vult, ut seipso quispiam deterior fiat, hoc importabile est. Secundo recluditur, ut studiose inspiciatur, et duplici probatione transacta districtum judicium fiat. Manifestum enim erat peccatum sacerdoti, sed animum consentire passioni nesciebat, sed conjiciebat: ideo iterum inspiciebat. Hinc Dominus post negationem, animum Petri quomodo se habeat tertio interrogat Joan. 11., ut non cito judicemus, sed frequenter inquiramus. Septem diebus recluditur. Septenarius enim praesentis vitae plenitudinem signat, quae septem diebus agitur, quo impleto, peccatum et servitium cessabit. Unde septima in divinis Scripturis requies nominatur. . Sic Paulus eum qui in Corintho fornicatus est quia manifesta erat passio sanctorum tabernaculo removit, et Satanae tradidit; quem cum inspexisset secundo, et poenitere vidisset, suscipi jussit I Cor. 5.. . Manifesta transgressio litterae legis, quae propria Judaeis sicut in sacrificiis et purgationibus et in hujusmodi. Est enim et communis gentibus de adulterio, rapina, avaritia, et similibus. . ISICH. Ostendit Judaicum populum partim leprosum, ut in parte transgressorem legis: unde eum sacerdos expellit tanquam immundum. Sed toto corpore leprosum Gentilem, qui totam transgreditur legem, non expellit; sed eum mundum judicat, quia legis jugo subjectus non erat. HIERON. etc. In hac lepra quasi florente et alba, diversa crimina designat. Quia cum mundialis vitae voluptas quasi candida aestimatur et florens, tunc grave vitiorum contagium grassatur in corpore. Nam aut avaritiae aut libidinis patescunt maculae. Sed avaritiae crimen facile potest resecari, unde: Libido quoque jejuniis et abstinentia mundatur. Sed omnibus per sacerdotem medela adhibetur. Alia enim sacrificiorum oblationibus mundatur; alia est, quae facilius; alia, quae extra castra posita mundatur; alia, quae omnino non mundatur. . etc. ISICH. Judaicum mandatum, quod vivere dicitur quantum ad mandatum, vel quia bene intellectum affert vitam. . etc. ISID. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quae vita carnis est, aliquid falsum existimat. Sicut Luciferiani qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; et Arabici qui animam cum corpore mori putant. etc. ID. In cicatrice sanati vulneris lepram portant, qui post agnitionem fidei et medicinam Dei quam in Christo suscipiunt, rursus aliquod indicium erroris aut perfidiae veteris dogmatis ostendunt. Quia ex vulnere legalis transgressionis; lex enim alba et a sole justitiae non calefacta Act. 15.. Quia de praevaricatione evangelica, sicut idolothytum sanguinem, vel suffocatum comedere; utrumque autem fit contra Christum, cujus est Lex et Evangelium. Quia in habitu est peccatum, et animae mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua aegritudine neglectae carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostrae est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quae luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Isa. 74.. . etc. In cicatrice exustionis lepram habent Manichaei, qui in abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem, non munditiam inde, sed lepram gignunt. . Qui scilicet in divinitate errat, sicut haeretici, qui non solum Patrem factorem mundi negant, sed etiam actorem malorum affirmant, ut Manichaeus. etc. ISID. In barba lepram gerunt qui de apostolis et discipulis Christi perverse sentiunt, et falsa praedicare confingunt. Barba enim est ornamentum viri, et apostoli doctores corporis Christi. ISICH. Sex species leprae invenimus legislatorem posuisse, etc., usque ad quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt. ID. Diversos colores leprae supponit, etc., usque ad linguam mendacem significat et imbecillitatem. . etc., non tam pro poena quam districtae probationis causa; tempus enim in omnibus servandum, districtius in his quorum lingua circa divinitatem se effrenat. . Quia verbum in quo delinquitur, si semel negat qui peccavit, dijudicari non oportet. Quis enim reum judicat per quod confessus est lingua, voluntate se protulisse negat? etc. HIERON. Alia ante baptismum commissa, etc., usque ad de quo dicitur: etc. . id est, si luxerit impietatem suam, et veram egerit poenitentiam. Lugentes enim et poenitentes nigro habitu deformantur. etc. ISICH. In praevaricatione divini dogmatis, etc., . Simplex, non stultis; nemo enim est cui saltem pauci non remaneant capilli. . etc. ISID. Haeretici ab Ecclesia ejiciuntur donec purgentur. Dissutis tunicis, id est, manifestatis secretis sedere jubentur. Capite nudato, ut nuditas eorum a cunctis videatur. Ore clauso, ne ulterius impia loquantur. . Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt haec secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Rom. 2. etc. ID. Lanea, pretiosa et animum calefacientia, etc., usque ad scilicet et bona opera. etc. HIERON. Stamen anima est: quae cum tentationis fuso in filiorum tenuitatem torquetur, firmioris virtutis soliditate constringitur. Stat ergo anima, ut tamen erecta, corporis sensus subjacet ut trama; alia autem sunt corporis, alia animae peccata. ISICH. Qui solam litteram attendunt, etc., usque ad sed et de ea quae circa virtutes evenire consuevit. ID. Lepra, in veste linea, etc., usque ad in conversatione hujus vitae. etc. ID. Tentatio tribulationis, etc., usque ad nec sicut munda temere suscipiat. etc. ID. LXX: id est, superbia, quae ad modicum floret: unde, Psal. 36., aut cenodoxia. Vult enim Christus virtutes esse sine vana gloria. . Per poenitentiam abscindet passionem; superbia abrumpitur, admota humilitate; vana gloria, amota adulatione, et vana laude. GREG., hom. X in Ezech. Aliquando nos mala egisse cognoscimus et vitamus, etc., usque ad per immoderatam continentiam ad iracundiae vitium transit. . .
Copyright information for VulgGlossa